monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 16
{VI} Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quaerendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus.